monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 33, 9
Umbilico XXXV pedum, umbrae XXXVI. Ut tamen in partem Venetiae exaequetur umbra gnomoni, amplissima dies horarum aequinoctalium XV, et quintarum partium horarum trium. Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi quod superest terrarum tribus assignavere segmentis. A Tanai per Maeotim lacum, et Sarmatas usque Borysthenem, atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias, Oceani littora amplexi, quod esset horarum XVI. Alterum per Hyperboreos et Britanniam, horarum XVII. Postremum Scythicum a Riphaeis iugis in Thulen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. Iidem et ante principia quae fecimus, posuere circulos duos.